Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FIGURA

FIGURA Judicii, Juris formula, praescripta judicandi ratio, Gall. Formalité. Declaratio Episc. AEduensi facta a Priore S. Symphor. ann. 1395. in Chartul. AEduensi: Super suis pluribus excessibus et delictis, de quibus cognovit et cognoscere visus fuerat in Figura Judicii, et per modum processus ordinarii articulis datis pro parte Procuratoris sui... factum in scriptis et in Figura Judicii ac in modum jurisdictionis ordinariae, etc. Sine Figura Judicii et absque omni juris solemnitate, apud Acherium Spicil. tom. 9. pag. 236. et tom. 10. pag. 226. Sine strepitu et Figura Judicii, apud Lobinellum tom. 2. Hist. Britan. pag. 472.