Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FILIUM

FILIUM, ut infra Filum aquae, Gall. le Fil de l'eau. D. Brussel de Feudorum usu tom. 2. pag. 945. col. 2. ex Codice Feudorum Campaniae: Comes Campaniae potest sequi homines sanctuarios de custodia sua, usque ad la Beurouve in omni parte citra aquam; et Filium de la Beurouve est per molendinum Comitis S. Pauli de Cloia.

Charta Joan. reginae Castel. et comit. Pontiv. ann. 1257. in Reg. 82. Chartoph. reg. ch. 303: Damus Ferrando primogenito et haeredi nostro Noellam super Summam,... et quicquid ibi habebamus,.... sicut Filium seu profundior cursus Summae vadit usque infra mare. Vide infra Fillum 2.