Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FILUM

FILUM Aquae, Cursus aquae rectus: Gallis le Fil de l'eau. Filum aquae, seu medium aquae, in Statutis Alexandri II. Regis Scotiae cap. 16. § 1. Charta Joannae Comitissae Flandr. ann. 1230. pro Marquetano Monasterio apud Buzelinum lib. 2. Gallo Flandr. cap. 30: Usque ad Filum aquae, per quod navigium ducitur. Occurrit etiam apud Bractonum lib. 4. tr. 1. cap. 28. § 4. et in Consuetud. de Menotou sur Cher, art. 21. et Burbonensi art. 341. Secunda aqua navigare, in Annalibus Eginhardi ann. 826.

Filum Salinae. Bulla Alexandri IV. PP. ann. 1255. apud Ughellum tom. 1. pag. 68: Unam pedicam terrae et dimidiam de Anserano, unum Filum Salinae in pedica sanctae Aureae, et tres Filos Salinae in pedica ultra Tiberim. Adde pag. 125. 136. 137. 140. Charta Benedicti PP. apud eumdem Ughellum tom. 1. pag. 136. 143: Et Filum Salinae in integrum situm in 7. Filas. Item ei Baccanensi et in Genucula Fila novem, omnia Fila Salinarum, quae ad vestrum Episcopium pertinere noscuntur. Ibidem: Per fossatum ipsius vallis pergit a pede Fili Salinarum, concludente totum campum usque in pedicam, quae vocatur Viscoli, et Piscina Galiarda concludente ipsam pedicam, quae sunt Fila 30. et pergente juxta Fila, quae stant, etc. Greg. Monachus in Chronico Farfensi, apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 524: Item Guinisius Negotians et Saxa jugalis ejus dederunt Filum Salinae in pedica veteri. Ibid. col. 421: In portu Ostiae tenet Stephanus Presbyter terras et vineas et Fila in Saline et in Colline similiter.

Filum Directum, Recta linea, rectus ordo, Gall. Droite ligne. Charta Thossiac. ann. 1451. signata Bonnet: Quandam domum cum curtili de retro, prout se extendit tendendo Directo Filo a dicto curtili ad corserias villae Thossiaci.

Filum de Pallio Projicere, in argumentum remissionis injuriae. Eigil in Vita S. Sturmii Abbatis Fuldensis cap. 18. de Pipino Rege: Tollensque manu sua de pallio suo Filum, projecit in terram, et dixit: Ecce in testimonium perfectae remissionis Filum de pallio meo projicio in terram, ut cunctis pateat, quod pristina deinceps annulletur inimicitia. Vide Vestire.

Filum de Paternostris, Series sacrorum globulorum, vulgo Chapelet, in Histor. Delphin. tom. 2. pag. 275.