Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FILUM

FILUM, Recta linea, rectus ordo, Ital. Filo, nostris Fil. Mabill. tom. 2. Mus. Ital. pag. 168: Archidiaconus cum aliis diaconibus et subdiaconibus ordinati stant juxta altare in duobus Filis. Rursum pag. 227: Prior diaconus cardinalis cum diaconis, subdiaconis, scriniariis et judicibus, descendit ante altare et facit duas acies seu Fila, unam ex una parte, et unam ex reliqua aequaliter dividendo.