Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FIRMAMENTUM

FIRMAMENTUM, Tectum. Pactus Legis Salicae tit. 13. art. 3: Quicumque alienam domum violenter disturbaverit, et domus si pro Firmamento Iberus habuisse probatur, qui hoc fecerit mdccc. denariis culpabilis judicetur. Ubi Eccardus: Firmamentum hic est tectum. Tectum enim domuum lignearum postes continet, complectitur et firmat: unde et coelum, simili ab aedificio sumto, Firmamentum vulgo vocatur, quod idem est ac si orbis Tectum diceretur.