Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FLUCTUS

FLUCTUS, Vetus Charta MS: Guillelmus Comes Hannoniae tenet de Duce (Brabantiae) advocatiam et dominium in Mechlinia, Fluctum atque theloneum, forum seu staplum salis piscium ac animalium. Videtur esse quod Flot et Flegard vocant Consuetudines aliquot municipales, Ambianensis vetus art. 74. 104. Bononiae art. 29. 43. 122. 168. Atrebatensis art. 5. 51. etc. Vide Fraustum.

Fluctum aquae legitur in eadem Charta ex Cod. reg. 10197. 2. 2. fol. 83. v°. unde manifestum est vim vocis non intellexisse Cangium; quod rursum probat Recognit. feudal. ann. 1312. ibid. fol. 71. v°.: Nous Florens Berthaut, sire de Malines, faisons savoir... que nous tenons... en fief... de M. Jehan duc de Lothrike, de Brabant et de Lembourch... l'avoerie et le seignerie de Malines, le Flot d'aiwe, les chemins et le marchiet du seil, du poisson et des bestes. Charta Ricard. ducis Norman. ann. 1026. ex Tabul. capit. Aeriens.: Concedo Fluctum cum portu et pagum, qui dicitur Saones, cum aquis et portu maris. Ex quibus per Fluctum significari existimo quidquid fluctu seu aestu maris advehitur, atque adeo et vectigal, quod a navigiis ea ratione advenientibus exigitur.