Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FOR

FOR, Fora, Tributum, quod ex iis, qui jus habent utendi foresta, Foragiers nuncupatis, exigitur. Charta ann. 1310. in Reg. 47. Chartoph. reg. ch. 42: Item debet nobis dominus de Compigniaco, ratione Forae, duodecim denarios Paris. Alia ann. 1330. in Reg. 66. ch. 834: Item dicebant iidem homines praescriptos vicecomites.... dictae universitati dedisse totum jus, quod habebant seu habere poterant vel debebant el For Lautrici et Lautriguesii,... et quod eadem universitas sive iidem consules vel sindici auctoritate sua propria possent ponere et removere, ratione dicti For, et ad illud For recipiendum et levandum, forestarios in Lautrico et Lautriguesio. Reg. Feud. comitat. Clarimont. in Cam. Comput. Paris. ex Charta S. Ludov. ann. 1255: Mandons que vous faciez avoir au maieur de Clermont en nostre forest en Hez une cartee boz,... de tel boz comme li autre Foragier fiefé ont.