Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FORTUNA

FORTUNA, Bona. In Lege Salica tit. 47. § 2. Super Fortunam suam ponere, tit. 52. § 2. A ses perils et Fortune, id est, sub poena amissionis bonorum. Ita Fortunas, pro facultatibus et bonis usurpant leg. 123. Cod. Th. de Decurion. (12, 1.) leg. 20. de Bonis proscript. (9, 42.) Eadem notione utitur Cicero aliique purioris Latinitatis Scriptores.

Fortuna tit. 52. Leg. Sal. mox laudato pro Facultatibus et bonis usurpatur, ut cuique legenti obvium erit; in alio vero pro quavis fortuna sive eventu bono vel malo accipienda haec vox: adeo ut super Fortunam suam ponere idem sit quod Rem suscipere suo periculo, et quidquid boni vel mali evenerit, ferre; quo significatu occurrit in Statutis Massil. lib. 3. cap. 5: Constituimus quod si quis alicui aliquod mutuum fecerit vel faciet portandum in aliquod viagium, ad Fortunam vel risicum ipsius mutuantis, Gall. dicimus, Aux risques et Fortunes, etc.