Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FORTUNA

FORTUNA,² Thesaurus inventus: nam, ut ait Lex 63. § 1. D. de Aquir. rer. domin. (41, 1.) et ex ea Bracton. lib. 3. tract. de Corona cap. 2. § 4: Thesaurus, Fortunae donum creditur. Thesauros ducente Fortuna reperire, in leg. 3. Cod. Th. de Thesaur. (10, 18.) Epist. 561. ex Francicis tom. 4. Hist. Franc.: Unde mandamus vobis, ut Fortunam, sicut inventa fuit, infra 15. dies nos habere faciatis. Mox, pecunia sublata dicitur. Tabularium Monasterii Deip. Santon. fol. 25: Si Santonis fuerit inventum aurum vel argentum, aut Fortuna, Comes habet inde medietatem, et qui invenerit, aliam. Charta ann. 1080. in Tabular. Vindocin. n. 370: Vicaria autem et forisfactorum omnium emendationes et Fortunae, nostrae erunt omnes. Charta ann. 1334. apud Dion. Salvaingum Boissium in Tractatu de Placito dominico pag. 28: Item jus suum nemorum, si quae sint, aut inveniantur, et etiam quartam bestiarum ferarum, etc. Instr. ann. 990. ex Archivo Montis S. Michaelis: Conon Britannorum Princeps dedit Deo et S. Michaeli, etc. Sed si aliquis deforis homicidium fecerit super inhabitantes, aut ipsi super alios, sit Comitis bannum, et raptum, et incendium, et inventa Fortuna, aut Silvaticae bestiae captae. Vide tom. 1. Monast. Anglic. pag. 298. Stabilimenta S. Ludovici lib. 1: Nus n'a Fortune d'or, se il n'est Rois. Et les Fortunes d'argent sont aus Barons, et à ceus qui ont grans Justices en sa terre. Et se il avenoit, que aucuns homs qui eut voirie en sa terre, trouvast sous terre aucune trouvaille, elle seroit au vavasor, à qui la voirie de la terre où la trouvaille fu trouvée. Et infra: Fortune, si est quant elle est trouvée dedans terre, et terre en est effondrée. Vide Consuet. Andeg. art. 61. et Cenoman. art. 70. et infra in Sacrobarra, ubi Spelmannus Fortunam, fortuito occisos interpretatur, nescio quo vade.