Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FORTUNA

FORTUNA,³ Maris tempestas. Bernhardus de Breydenbach Itiner. Hierosol. pag. 14: Nisi forsitan tempestas maris, Fortuna appellata, id faciendum persuaderet. Bartholom. Scribae Annal. Genuenses ad ann. 1242: Continuo valida Fortuna maris, et venti, et pluviae regnare coeperunt per dies viginti et ultra, ita quod de portu Januae exire nullatenus potuit. Ibidem: Quam cito potuit, et maris Fortuna cessavit, ivit cum galeis suis in provinciam, ut salem adduceret in Savonam. Idem ad ann. 1244: Circa mediam noctem validissima Fortuna maris et temporis fuit in portu Januae, ita quod multae naves iverunt in terram, etc. Eadem notione Fortune usurparunt veteres Galli Scriptores. Guillelmi Archiep. Tyriensis continuata Hist. Belli sacri apud Marten. tom. 5. Ampliss. Collect. col. 743: En cel an (1269.) dut passer le Roi d'Arragon en Surie, et monta sor mer il et ses os, et quant vint au quart jor une Fortune grant le pris et rompi sa nave, et quant il vit ce, si s'en retorna arriere au port... ne oncques puis ne veut monter sor mer par la paor qu'il out de la Fortune et por l'amor de sa mie dame Berangiere. Vide Glossar. med. Graecit. voce Φορτοῦνα, col. 1691. et mox Fortunale.