Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FORTUNA

FORTUNA,⁴ Sumptus fortuitus, insolitus, Gall. Dépense extraodinaire. Lib. pension. ex Tabul. S. Vict. Massil.: Celleraria etiam praedicta exposita est Fortunis regum, principum ac reginarum ad ipsum monasterium declinantium, ac cardinalium et legatorum et nuntiorum sedis apostolicae, etc. Rursum ibid.: Celleraria etiam exposita est Fortunae temporis vocationis ipsius monasterii, quo tempore consueverunt consumi; qua propter hoc magnas summas pecuniarum opportuit mutuo suscipere. Fortune, nonnumquam, idem quod Casus adversus, infortunium, damnum sonat. Charta Caroli VI. reg. Franc. ann. 1416. ex Chartul. episc. Carnot.: Par le fait des guerres et mortalités, qui se sont subvenues en ladite ville, ils n'ont peu païer icelle rente à nostre amé et féal conseiller l'evesque de Chartres,... lequel pour considération desdites Fortunes et mortalités, etc, Fortune de feu, in Stat. ann. 1363. tom. 3. Ordinat. reg. Franc. pag. 668. Cas fortunel, dicitur de eo, quod casu et fortuito accidit. Lit. remiss. ann. 1387. in Reg. 131. Chartoph. reg. 84: Requerans que comme ledit cas soit Fortunel, et non de fait appensé, etc. Pelillat demande grace pour ce cas Fortunel avenu en esbatement, in aliis ann. 1389. ex Reg. 138. ch. 131. Fortuneusement, Fortuitu, infeliciter, in Lit. remiss. ann. 1408. ex Reg. 163. ch. 43: Fortuneusement icelle femme fu atteinte du baston par la teste, etc.