Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FORTUNO

FORTUNO, (FORTUNARE) Periculis objicere, Gall. Risquer, hazarder. Charta ann. 1386. apud Rymer. tom. 7 pag. 451. col. 1: Nolentes ipsis ligeis nostris, qui corpora sua in tantis periculis pro nostro honore viriliter Fortunarunt, aliquo colore injuriari. Ibidem pag. 571. col. 1. in Litteris ann. 1388: Et similiter praefatus Mathaeus... se Fortunare voluerit, ratione guerrae et periculorum maris. Et infra: Quodque plures gentes... ad transeundum versus villam Calesii se Fortunare non audeant.