Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FOVEA

FOVEA,² Tumulus. Glossar. Gr. Lat. MS.: Τάφος, sepulcrum,... bustum, Fovea, humus. Perperam edit. fovens. Epitaphium Tassilonis Ducis Bavariae: Conditur hac Fovea, quem, pie Christe, bea, Tassilo Dux primum, post Rex, Monachus sed ad imum, Idibus in ternis decesserat iste Decembris. Vide Fossa 3.

In Foveam Mitti. Imus carcer, nostris, Bassefosse. Synodicon Raphaelis Archiepisc. Nicosiensis Graeci sub ann. 1252. cap. 19: Et ex hoc contingit, eos (Clericos) capi per milites, in Foveas mitti, et alias tractari turpiter contra Ecclesiasticam libertatem. Charta Matthaei Abbat. Sandion. ann. 1285. in Chartular. Domus Dei Pontisar.: Constructis in ipsa domo Foveis et receptaculis aptis ad prisonarios custodiendos et tenendos. Vide Fossa 2.

Fovea ad capiendos pisces, in veteri Charta Normannica ann. 1050. tom. 13. Spicilegii Acheriani pag. 286.