Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FREQUENTO

FREQUENTO, (FREQUENTARE) pro Narrare, seu συνεχῶς dicere, iterare, dixit Vopiscus: Quod memoria tenet publica, et fides historica Frequentavit. Item: Ergo Thersitem et nos bene scimus, et posteri Frequentabunt. Spartianus in AEliano Vero: Jam illa Frequentantur a nonnullis, quod et accubationes ac mensas de rosis ac liliis fecerit. Adde leg. 1. Cod. Th. de Judiciis. (2, 18.)