Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FUGA

FUGA, Gall. Chasse, vel Chace, Venatio, jus venationis, quia venando fugantur ferae. Charta Alani Comitis Pentevriae ann. 1211. apud Augustin. du Pas: Retenta mihi ferarum Fuga, et accipitrum captura. Charta ann. 1270. in Tabular. Abbat. Pontiniac.: Praeterea dictus Miles sibi et haeredibus suis retinuit Fugam sive chaciam in dicto nemore. Charta Guillelmi V. Aquitaniae Ducis: Volui etiam et concessi Fugam cum avibus et canibus, et garennam ad cuniculos in suis terris. Gesta Guillelmi Majoris Episcopi Andegav. cap. 29: De venatione et Fuga ferarum nemoris de Boucheto.

Fugare, Venari, Gallis Chasser. Papias: Fugare, insequi, expellere. Radevicus lib. 3. cap. 26: Si quis per canes leporarios feram Fugaverit, non erit necessario sua, sed erit occupantis. Charta Henrici I. Regis Angl. in Tabulario Fiscanensi f. 8: Prohibeo, ne quis sine ejus licentia mea Fuget, vel leporem, vel aliam bestiam capiat super 10. libr. forisfacturae. Petr. de Vineis lib. 2. Epist. 53: Dum herba crescit, equus moritur: dum Fugans canis mingit, fugiens lepus evasit. Chartular. Gemetic. tom. 3. pag. 23: Ne quis in ea Fuget vel leporem capiat sine licentia. Charta Ph. Comitis Bolon. ann. 1232. ex Archivo Cameraefontis: Concedimus praedictis Abbati et Conventui et eorum servientibus ab eisdem missis, facultatem et potestatem omnimodam venandi seu Fugandi, cum canibus, avibus, furonibus, rethis et alio quoquo modo. Fugare et Refugare animalia in chacia, tom. 2. Monast. Anglic. pag. 292. Vide Fletam lib. 1. cap. 20. § 69. lib. 2. cap. 41. § 23. Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 219. 507. 551. 583. tom. 2. pag. 994. tom. 3. pag. 122. 161. W. Dugdalum in Antiquit. Warwicensis Provinciae pag. 665. Madox Formul. Anglic. pag. 384. etc.

Fugare Averia, Animalia ad pasturam abigere, Chasser les bestiaux aux champs. Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 777: Ac homines et tenentes eorum habeant in perpetuum liberos et sufficientes introitus et exitus, ad se et ad omnimoda Averia sua Fuganda, et carragia sua facienda, etc. Vide Chacea.

Fugare Districciones, Capere pignora donec debitum solvatur. Charta data ann. 3. Henrici V. Regis Angl. apud Madox Formul. Anglic. pag. 142: Et si contingat dictas centum libras a retro existere ad aliquem terminum praedictum, quo solvi debeat, in parte seu in toto, quod tunc bene liceat praedicto Comiti, executoribus et assignatis suis, distringere in praedictis maneriis.... et Districciones sic factas Fugare et retinere, quousque plenarie fuerit sibi satisfactum.

Fugaces Bestiae. Auctor Queroli: Multum se aliqui laudant, qui vel pugnaces feras vel Fugaces Bestias, aut vestigiis insequuntur, aut cubilibus deprehendunt, aut casu opprimunt.

Fugatio, Idem quod, Fuga. Charta Henrici Reg. Angl. pro Londinensibus: Et cives habeant Fugaciones suas ad fugandum, sicut melius et plenius habuerunt antecessores eorum. Charta Philippi Fr. Reg. ann. 1207. in Tabulario Sangerm.: Eidem Ecclesiae confirmamus praeterea quitationem illam, quam Petrus Miles de Samesio.... fecit dicto Abbati Hugoni coram genitore nostro de jure Fugationis, venationis et haiae. Rursus mentio est de Jure Fugationis, venationis et haiae, in Charta Hugonis Abb. in eodem Tabulario.