Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FUGA

FUGA,² Esse in Fuga domini, Dicitur de subdito seu vassallo, quem dominus fugientem persequitur, ut illum domino superiori sistat. Charta Hugon. comit. Regitest. ann. 1218. in Chartul. Campan. ex Cod. reg. 5993. fol. 69. v°: Ego ad dictum et arbitrium ipsius comitis saisirem feodum hominis mei, qui extiterat in auxilium Erardi vel coadjutorum suorum; .... et ille homo meus esset in Fuga mea, ita quod, si possem, bona fide ego eum caperem et tenerem, nec ipsum liberarem, nisi per voluntatem comitissae. Vide infra Fugare 1.