Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FUGA

FUGA,³ Refugium, azylum. Vita S. Glodesind. tom. 6. Jul. pag. 204. col. 1: Ad urbem Mettensium in ecclesiam sancti protomartyris Stephani profugit, et confessionem, ubi ejusdem martyris ac ceterorum innumerabilium sanctorum reliquiae conditae erant, collocavit pro Fuga, non pro commisso scelere, sed ne scelus committeret. Nostris Se Fuir, in aliquem locum confugere, vulgo se refugier, Pactum inter Carol. comit. et capitul. Carnot. ann. 1306: Jureront les chanoines.... que nul malfaiteur, qui se Fuiroit esdites mesons, ne recevront à garantie. Fuiter vero In fugam conjicere, apud Christ. Pisan. in Carolo V. part. 2. cap. 24. tom. 3. Dissert. D. Le Beuf pag. 206: Si fu pris Thomas de Grançon et jusques à quatrevingts autres groz prisonniers, et le surplus mors et Fuitez. Unde emendandus Marten. tom. 5. Ampl. Collect. col. 598. ubi Fuce, pro Fuie, fuga. Fuir, eadem acceptione, in Poem. de Cléomades Ms.: Les Fuirs, ne les encauchiers, Les retours, ne les ralijers, etc.