Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FUGO

FUGO, (FUGARE) Fugientem persequi. Charta ann. 1347. apud Lamium in Delic. erudit. inter not. ad Hodoepor. Charit. part. 1. pag. 66: Malefactores, qui maleficium committerent in territorio S. Miniatis juxta confinia territorii communis Florentini per duo milliaria vel infra, ipso die commissi maleficii liceat persequi, Fugare et capere in territorio et super territorio dicti communis Florentini libere, licite et impune;... quae persecutio, Fugatio et captio fieri possint infra territorium supradictum. Vide supra Fuga 2.