Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FUGO

FUGO,² (FUGARE) In fugam seu exilium conjicere, proscribere, bannire. Charta Odon. ducis Burg. et Blanchae comit. Trec. ann. 1217. in Chartul. Campan. ex Cod. reg. 5993. fol. 109. v°.: Juravimus inter nos vicissim... quod si aliquis hominum nostrorum aliquam injuriam, vel aliquod forifactum fecerit... ille nostrum, cujus homo erit, ante alios tenetur per praedictum juramentum ipsum destruere et Fugare de terra, donec ad merceiam illius venerit. Alia ann. 1347. jamjam laudata ibid. pag. 65: Quod omnes et singuli rectores dictae civitatis Florentinae... teneantur ad requisitionem faciendam per litteras dictorum duodecim defensorum populi et communis S. Miniatis hujusmodi condemnatos repellere ac Fugare, et eos, et eorum quemlibet repelli et Fugari facere de civitate Florentiae, et ejus comitatu et districtu, sub poena librarum ducentarum semper pro quolibet exbannito.