Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FUIT

FUIT, pro Ivit. Vetus Inscriptio: Sex. Truttedio, Sex. f. pol. Maximiano. Fuit ad superos menses 7. etc. Gesta purgationis Felicis: Ad Numidas Fuisti ? respondit: Non, Domine. Sit, qui probet. AElianus Proconsul dixit: Nec in Mauritania ? respondit: Negotiari illo Fui. Capitolinus in Marco: Athenis Fuit, pro ivit. Ita hodie nos Franci, il a esté, pro il est allé. Capitul. 3. ann. 803. cap. 14: De Episcopis, Abbatibus, Comitibus, qui ad placitum nostrum non Fuerunt. Paulus Diaconus Emeritensis de Gestis Episcop. Emeritens. in S. Fidele cap. 8: Ite et percutite eum, quia jussio Domini adimplenda est. Qui cum Fuissent, nec intrare potuissent, etc. At ubi tertio Fuerunt, permittente Deo ingressi sunt. Hispani dicerent, aquellos fueron, pro iverunt. Galli, ont esté. Obitus S. Abbatis Nuncti apud Bivarium: Cumque Fuissent, et vidissent eum veste sordidum, etc. Ditmarus lib. 7. pag. 88: Imperator a nobis discessit, et proximos Rogationum dies in Capungum Fuit, quo ipse curtem suam de civitate Cassulam dicta transtulit. Vide Felicem Osium ad Ottonem Morenam pag. 49.