Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FUNUS

FUNUS, Cadaver. Gesta de Nomine Acacii, et Liberatus Diac. cap. 15: Occiditur, laniatur, ejicitur, et Funus ejus incenditur. Cap. 20: Mox Theodosium persecuti sunt, et expulerunt, ne colligeret Funus Timothei. Liber Pontificalis in Sabiniano PP.: Quo defuncto, Funus ejus ejectum est per portam S. Joannis. Charta Humberti Dalph. Viennens. ann. 1348. tom. 3. Ordinat. Regis Franc. pag. 273: Haeredes et bonorum possessores et alii defunctorum successores antequam Funus tradatur ecclesiasticae sepulturae, dant et praestant cautiones idoneas. Versus scripti in aereis januis Monasterii Casauriensis: Ecce pater patriae magnum tibi confero munus, Clementis corpus, tu sacrum suscipe Funus. Gloss. Graec. Lat.: Ἔϰφορα, τὸ πένθος, Funus. Gloss. Lat. Gall. Sangerm.: Funus, Corps humain mort, ou obseque de corps. Nota vox et Latinis hoc sensu.

Funus Imaginarium, Tumulus sine cadavere. i. inane sepulcrum. Gloss. Isid.