Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FUR

FUR, Furis apprehensio. Charta Ethelredi Reg. Angl. pro Monasterio S. Albani: Quia omnimodis cuncta illius Monasterii possessio nullis est obnoxia fiscis, scilicet nec expeditionis, nec pontis et arcis aedificamine, nec juris regalis fragmine, nec Furis apprehensione, etc. Notanda vocis origo quam tradit Wolfhardus in Mirac. S. Walpurgis saec. 3. Bened. part. 2. pag. 298: Fures qui a Furvo, id est nigro traxere etymologiam priscam. Vide Escapium.