Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FURO

FURO, pro Fur, Ital. Furo. Marculfus lib. 2. form. 22. de servo: Non Furo, non fugitivo, neque cadivo, etc. Capitulare Sicardi Principis Beneventani cap. 11: De Furone vero et homicida ita stetit, ut si.... furtum in sua patria facere praesumpserit. Ita non semel in Legibus Luitprandi Reg. Longob. tit. 57. § 1. 80. (6, 27.) Rothar. tit. 94. § 1. tit. 101. § 21. 235. 271. Occurrit etiam in veteribus aliis Legibus apud Baluzium in Notis ad Capitular. pag. 1000. 1017.