Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FURO

FURO,² Viverra, nostris Furon, vel Furet, quoddam animal, inquit Jo. de Janua, et dicitur a furvus: tenebrosos enim et occultos cuniculos effodit, et ejicit praedam, quam invenit. Gloss. Lat. Gall. Sangerman.: Furo, Furron, une beste qui prent conilz és terriers. Statuta Arelat. art. 81: Nullus teneat vel defferat retia vel pannellos vel Furonem..... nisi habuerit venationem propriam. Aiter locus exstat in Fugare post Fuga. Vide Fura. Pseudo-Ovidius lib. 1. de Vetula: Nunc ad cuniculum foveae munimine tutum Mittere Furonem, qui dente lacessiat ipsum, Donec in insidias praetensas retiolorum Se stimulatus agat, mala cautus ab obsidione.

Alias Fuiron. Reg. Cam. Comput. Paris. sign. Bel fol. 33. r°: Le roy Philippe l'an 1315: donna audit Guillebaut la chasse de toutes bestes à piez clos, à Fuirons, fil, reis et levriers, etc. Reg. 34. Chartoph. reg. ch. 54: Item que nuls ne puist tenir Fuiron, ne rersois, s'il n'est gentix hons, ou se il n'a garenne. Vide supra Furicus.