Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FUROR

FUROR, (FURARI) passive sumtum, Spoliari. Fr. Marianus in Vita B. Johannis Bonvisii, Maii tom. 5. pag. 111: Si boni observatores fuissemus, placeret nobis Furari, quia ille qui adhaeret Deo, de rebus transitoriis non curat. Furare, pro Furari, dixit Plautus, et post ipsum Scriptores mediae aetatis non pauci.

Furer, eodem sensu, in Lit. remiss. ann. 1389. ex Reg. 137. Chartoph. reg. ch. 108: Loys de Bugny capitaine de certaines gens d'armes tenoit une forteresse en Auvergne, couroit par le pays, prenoit bestail et les gens, et les faisoit réformer et Furer. Leg. forte Rançonner et finer. Vide, Finare.