Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): GAUDIA

GAUDIA, Rosariorum aliorumque hujuscemodi piorum Instrumentorum globuli, quos percurrimus recitando Ave Maria. Unde et pro ipsa salutatione Angelica eadem vox videtur usurpata. Testament. domini le Scrop ann. 1415. apud Rymer. tom. 9. pag. 276: Item lego avunculo meo unum par de Pater noster de auro cum Gaudiis de curallo... et unum par de Pater noster de curallo cum Gaudiis de ambre. Synodus Valentin. ann. 1594. tom. 4. Collect. Conc. Hispan. pag. 710: His accedit quod ad nimiam solitudinem jam redactis Ecclesiis parochialibus, sabbatho advesperascente ad profanas illas laicorum aedes concurritur; ibique Salve Regina, Gaudia et aliae praedicationes a cantoribus et citharistis decantantur quasi in sacris aedibus.