Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): GEHENNAE

GEHENNAE, nomen in veteribus non invenitur; sed primum a Salvatore ponitur, Hujus sermonis occasio fuit Idolum Baal. Juxta Hierusalem, parva campi planities irrigua et nemorosa fuisse legitur, et locus in ea Idolo consecratus, qui appellatur Gehennon, id est, vallis filiorum Hennon. Hoc in loco deserta templi Dei victima hostias immolabant filii Israel, et comminatus est Deus, se locum illum impleturum cadaveribus mortuorum. Futura ergo supplicia, et poenae perpetuae, quibus peccatores puniendi sunt, hujus loci vocabulo denotantur. Duplicem autem gehennam nimii ignis et sulphuris et frigoris plenissime in Job legimus. Ita Papias ex Isidoro lib. 14. cap. 9. S. Hieronymus de Locis Hebraicis: Geennon, quod interpretatur Vallis Ennon, et ab hac quidam putant appellatam Gehennam.

Hinc Gehiner, pro Tormentis rem ab aliquo quaerere, in Lit. remiss. ann. 1389. ex Reg. 138. Chartoph. reg. ch. 98: Il fit prendre ledit Audriet et mettre au Chastellet,... le fit très inhumainement Géhiner deux fois, et tant qu'il en fut et est impotent. Unde fortassis Géhir, pro Confiteri, Gall. Confesser, avouer, maxime cum quis ad id vi adigitur. Guil. Tyrii contin. Hist. apud Marten. tom. 5. Ampl. Collect. col. 645: Deus homes vindrent contre lui (Hemeri) à cheval por lui occire... Il furent pris et essilliés, ne onques ne vodrent Géhir qui ce lor voloit faire faire. : Je le ferai par la gueule Géhir. : Qui par force me volez faire   Géhir chau, dont ge n'ai que faire.

Inde etiam Agener, Laedere, offendere. Crieme de majesté agénée, laesae majestatis crimen, vulgo Crime de lezemajesté. Chron. S. Dion. lib. 1. cap. 8: Il commanda tantost que il fussent pugni de crieme de conspiration et de magesté Agenée. Et lib. 3. cap. 25: Li rois l'encusa (Leudemont) de crieme de conspiracion, comme corpable de majesté Agénée.

Gehennale Incendium, in Anecdotis Martenianis tom. 1. col. 1739.