Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): GENS

GENS,² Militum copia, exercitus, Gall. Gens de guerre. Barthius in Glossario ex Histor. Palaest. lib. 4. cap. 3: Invenerunt quoddam castrum, cui nomen Exorogorge, quod erat vacuum gente. Ibid.: Tandem invenit eos occidentes Gentem suam. Et cap. 4: Rogerius Comes reversus in Siciliam dolebat et moerebat Gentem suam amittere. Ibid. cap. 13: In Saracenorum terram nemo intrare audebat, nisi cum magna Gente. Denique cap. 20: Rex Damasci eo venit cum maxima Gente. Occurrit eadem notione in Breviario Hist. Pisanae ad ann. 1175. apud Murator. tom. 6. col. 191. et apud Rymerum non semel.

Gens Armigera, in Tractatu confoederationis anni 1314. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 150. col. 1.

Gentes Armorum, in Miraculis S. Ludovici Arelat. Archiep. apud Stephanotium tom. 10. Fragm. MSS. pag. 310. et in Litteris ann. 1358. apud D. Secousse tom. 3. Ordinat. Reg. pag. 241. Gentes Armorum, Britones et pillardi, in Charta depositionis testium ann. 1395. ex Archivo B. M. de Bono Nuncio Rotomag.

Gentes in Armis, supra in voce Borratura, Vadium.