Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): GENS

GENS,³ Servi, vassalli, subditi, unde Gallice dicitur les Gens d'un tel. Excommunicatio lata a Simone Tornac. Episc. ann. 1130: In hac siquidem excommunicatione omnes illes sonclusit, qui Gentes S. Mariae extra propriam legem ponentes, injuste rapiunt, etc. Gentes Regis, Agentes, procuratores, in Litteris ann. 1324. apud Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 251. Gens du Roi, in Parlamentis dicuntur Procurator et Advocati Generales, ut Procurator et Advocatus Regis in curiis inferioribus. Gentes Sacristae, i. e. Famuli Sacristae servientes, in vet. Ceremoniali MS. B. Mariae Deauratae.