Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): GENTES

GENTES, Homines, hominum multitudo. Litterae anni 1413. apud Rymerum tom. 6. pag. ult.: Dum tamen peregrini illi de amicitia nostra et Gentes laicae existant. Vetus Ceremoniale MS. B. Mariae Deauratae: Elevat Sacerdos Hostiam et Calicem in quantum potest bene et dessenter totum insimul pro monstrando Gentibus, id est, Populo astanti. Ibidem: Cantantes predictum Planctum (B. Virginis, Stabat Mater) non possint videri a Gentibus, nec ipsi videant Gentes, ut securius possint cantare sine timore, quia forte videndo Gentes turbarentur. Gentes in hoc se cognoscentes et expertae, in Arresto Parlamenti Paris. ann. 1372. apud Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 71. col. 2. Vide, Gens.

Gentes Compotorum, Magistri ceterique Judices regalium rationum. Litterae Johannis Regis Franc. ann. 1352. apud Acherium tom. 10. Spicil. pag. 220: Mandantes dilectis et fidelibus Gentibus Compotorum nostrorum, Thesaurariisque nostris Parisius, et omnibus Receptoribus et Justitiariis regni nostri praesentibus et futuris, etc.