Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): GENTILIS

GENTILIS,³ Qui ex eadem gente est. S. Athan. seu alius quivis laudatus tom. 6. Sept. Act. SS. pag. 601. col. 2: Secundum nomine, Gentilem quidem haeretici, sed non ejusdem fidei, calcitrando virum occiderunt.

Gentiles, et Gentiles Peregrini, Falconum species, nostris Gentils. Describuntur a Friderico II. lib. 2. de Arte venandi cap. 24. 27. et a Jac. Aug. Thuano lib. 1. de Re accipitr. pag. 18. cui, ut et Alberto M. lib. 23. de Animalibus cap. 17. Nobiles dicuntur.