Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): GENU

GENU, Generatio, ex Gr. γένος, Gradus generationis. Concilium Vermeriense ann. 752. can. 1: In tertio Genu conjuncti separantur. Capitulare Haytonis Episcop. Basil. cap. 21: Ut nullus sibi accipiat (uxorem) usque in quinto Genu. Mox: Et non separentur in quarto Genu, sed in poenitentia cunctis diebus conjunctionis suae perseverent. Willelmus Malmesb. lib. 1. Hist. Angl. cap. 4: Successit Ethelbaldo Offa quinto Genu. Eod. cap.: Kenulphum quinto Genu nepotem. Cap. 5: Apud Orientales Anglos Rex fuit Reddwaldus a Wodenio, ut scribunt, decimum Genu nactus. Vide Leges Henrici I. cap. 76. Et infra in Genuculum 2. Confer Grimm. Antiq. Jur. Germ. pag. 468.