Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): GLADIUS

GLADIUS, pro sexu virili, ut Fusus, pro muliebri. Schedae MSS.: Colus est instrumentum filandi, et appellatur a rusticis Gladius mulieris. Speculum Saxonicum lib. 1. art. 45. § 1: Et in progeniae aequalis et proximior agnatus ex parte Gladii tutor ejus erit. Lib. 3. art. 15. § 3: Qui expeditorias res, hoc est, arma bellica, postulet, agnatus ex parte Gladii esse debet: ad utensilia vero seu geradam, cognatus, id est, ex parte fusi seu mulieris duntaxat admittitur. Vide Fusus.