Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): GLADIUS

GLADIUS,² Jus gladii, merum imperium. Charta Roberti Ducis Normanniae, filii Richardi, in Regesto Norman. sign. P. in Camera Comput. Parisiens.: Habens tantum in donis et liberationibus reguardi et panagii, quantum unus ex magistris reguartoribus et panagatoribus meis per totam Normanniam et bustorum meorum ad justitiam Gladii mei pertinentium. Antiquae Schedae apud Camdenum in Britannia: Comitatus Flint pertinet ad Gladium Cestriae. Charta Henrici VI. Regis Angl. apud Seldenum de Titulis honorar. pag. 640: Curiam suam liberam de omnibus placitis et querelis in Curia Comitis motis, exceptis placitis ad Gladium ejus pertinentibus. In veteri Charta Hugo de Abrincis dicitur Comitatum Cestrensem possedisse adeo liberum ad Gladium, sicut ipse Rex totam tenebat Angliam. Inde fortean Comites in Anglia cum inaugurabantur, accingebantur Gladio, veluti jurisdictionis suae symbolo. Matth. Paris ann. 1188. de Hugoni du Puiset Dunelmensi Episc. Northumbrensi Comite creato: Qui a Rege Gladio Comitatus accinctus, nomen sibi Comitis usurpavit: quo Gladio accincto, Rex cum cachinno astantibus dixit: Juvenem feci Comitem de Episcopo veterano. Matthaeus Westmonaster. ann. 1227: Quo etiam anno Nonis Februar. Hubertus, Angliae Justitiarius, Gladio accinctus est a Rege Comitatus Cantiae. Rogerus Hoveden. pag. 739: Eodem die Coronationis Rex accinxit Willelmum Marescallum Gladio Comitatus de Striguil, et Gaufridum filium Petri, Gladio Comitatus de Essex; qui licet antea vocati essent Comites, et administrationem suorum Comitatuum habuissent, tamen non erant accincti Gladio Comitatus: et ipsi illa die servierunt ad mensam Regis accincti Gladiis. Capitolinus in Gordiano: Filiusque Legatus Patris,... Gladii potestate succinctus est. Lampridius in Alexandro Severo: Honores juris Gladii nunquam vendi passus est, dicens: Necesse est, ut qui emit, vendat. Statius lib. 5. Silv. 2: Felix qui magno jam nunc sub Praeside juras, Cuique sacer primum tradit Germanicus Ensem. Adde Firmicum lib. 5. Matth. cap. 5. S. Augustin. Epist. 61. praeter JC. Vide, Placitum Spathae. * Hinc

Gladius Sanguinolentus, in Charta Frider. II. imper. ann. 1214. tom. 4. Cod. Ital. diplom. col. 1651: Nos attendentes fidem et devotionem et obsequia multa, quae Aquilejensis ecclesia, et specialiter princeps noster Wolcherus ejusdem ecclesiae patriarcha nobis et imperio laudabiliter exhibuit,... ducatum et comitatum Forojulii,... cum omnibus ad ducatum et comitatum pertinentibus, placitis, collectis, fodro, sanguinolento Gladio... confirmamus. Vide Sanguis.

Gladius Spiritualis, Jurisdictio ecclesiastica. Reg. actor. capit. eccl. Lugdun. in Cam. Comput. Paris. ad ann. 1337. fol 23. v°.: Constituerunt judices Gladii spiritualis et claustri Lugdunensis dominos Guillelmum de Cheneluco custodem et Guillelmum de Thureio canonicos.

Gladii Deditio, seu positio. Libellus de fundatione Monasterii Bigaugiensis pag. 256: Consuluerunt illi, ut religionis habitum susciperet: qui promtus obediens, in praesentia eorum Deditione Gladii, tam militaria omnia, quam saecularia abdicavit. Vide Caesarium Heisterb. lib. 1. cap. 37.