Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): GRAMEN

GRAMEN, Doctis Hagiographis, mensurae species, eadem quae Frisonibus Graes dicitur, complectens virgas geometricas 240. quarum singulae pedes 14. itidem geometricos continent. Vita S. Hathebr. tom. 7. Jul. pag. 164. col. 2: Erant ambo pauperes, nec habebant praedia, nisi tantummodo, juxta metam illius terrae, tredecim Gramina.