Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): GRATIA

GRATIA, Eucharistia. Optatus lib. 5: Veniunt gentes ad Gratiam; exhibet ille, qui invitare dignatus est, ministerium exercet turba famulorum, i. Sacerdotum aut Clericorum. Ita χάρις non semel apud Cyrillum, et alios.

Gratia, Baptismus, in l. 1. Cod. Theod. Ne sanctum baptisma iter. (16. 6.) Divinam Gratiam implorare, i. baptismum, apud S. Cyprian. lib. 3. Epist. 17. Gratiam Dei consequi, Baptizari, in Chronico Reichersperg. ann. 370. Προσέρχεσθαι τῆ χάριτι, apud Cyrillum lib. 4. Mystag. Elogium S. Pantaleonis: Τάχιστα δός μοι τὴν παλιγγενεσίαν, Τὴν ψυχολαμπῆ τῆς ϰαθάρσεως χάριν.

Gratiae. Statuta Ordinis de Sempringham: Sanctimoniales Laïcae in stallis suis stent ad Missas, et ad Gratias tantum, i. dum dicuntur preces pro agendis Deo gratiis. Matth. Paris ann. 1256: Completa qualibet hora canonica in Choro, et post Gratias prandii, etc. S. Chrysostom. homil. 2. de Anna: Τράπεζα ἀπὸ εὐχῆς ἀρχομένη, ϰαὶ εἰς εὐχὴ ϰαταλήγουσα.

Gratia S. Pauli, aut S. Apolloniae. Statuta Mediolan. 2. part. cap. 433: Aventores corrigiolae pulverettae, nec dantes Gratiam, nec S. Pauli, nec S. Apolloniae, nec praedicantes brevia pro febribus, etc. Species sortilegii.

Gratia Apostolicae Sedis Episcopos se esse, quandonam primum dixerint Episcopi, dictum est in Dei Gratia.

Gratiae Generales, Annus jubilaeus, quo indulgentiae plenariae fidelibus omnibus conceduntur sub conditionibus expressis in Bullis summi Pontificis. Instrum. ann. 1371. apud Lobinellum tom. 2. Hist. Britan. col. 550: Dum esset iste testis cum D. Ducissa tempore Gratiarum Generalium fel. record. Innoc. PP. VI. ivit Avinionem ad dictas Gratias cum licentia D. Ducissae.

Gratiae, Privilegia, immunitates. Litterae ann. 1339. apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 562: Nos Nicolaus Dei Gratia Oppaviae Dux ad universos volumus pervenire, quod nos contenti stare volentes nostris terminis, libertatibus et Gratiis datis et impensis nobis a domino Joanne Bohemiae Rege, etc. Pro praemissis libertatibus, Gratiis, etc. in Charta ann. 1409. ex Schedis D. de Mazaugues.

De Gratia, Sponte, libere, benevole. Statuta Humberti Bellijoci tom. 9. Spicil. Acher. pag. 183: Burgenses Bellevillae non tenentur ire in chavaugia nisi de Gratia. Vide Gratiare.