Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): GRESSUS

GRESSUS, Eadem notione. Charta anni 1237. e Chartulario S. Quintini in Insula pag. 157: Et illarum aquarum punctum certis fecerunt signis designari, videlicet tribus Gressis fixis in muro lapideo sito super vivarium antedictum et foris apparentibus .... quandocumque dictae aquae superirint vel superaverint illos Gressus, dicti Abbas et Conventus aquas illas exire permittent et effluere ventaliis elevatis.

Gressus Gratificatus, Facultas exeundi e Monasterio et spatiandi. Statuta Canonicorum Regul. S. Augustini art. 29. apud Raimundum Duellium lib. 1. Miscell. pag. 91: Claustrum claudatur. Ne frater ab hoc gradiatur, Tempore ni certo, certis metis et aperto, Ni sit in officio vel Gressu Gratificato.