Close Window

Schuetz, Thomas-Lexikon, 2. Aufl. (1895): continuus

continuus, a, um

a) unmittelbar verbunden, zusammenhängend mit etwas, der Gegensatz zu contiguus, discontinuatus und discontinuus (←): in neutra accipietur medium continuum extremis, quia in una accipietur medium continuum uni extremo et discontinuum ab altero, 1 anal. 41 f; sensui, puta (z. B.) visui, aer continuus est, id est absque medio coniunctus, 7 phys. 4 c; continuum illi, id est immediate coniunctum ad ipsum, 2 cael. 5 g; vgl. ib. 6 c & 13 a.

b) in sich zusammenhängend, ununterbrochen sich fortsetzend, anhaltend fortdauernd, das aristotelische συνεχές (vgl. Aristoteles: Praedic. 6, 4. b. 20; Phys. VI. 1, 231. a. 22), der Gegensatz zu intercisus (vgl. cg. II. 76 & 97) und discretus (← sub a): continuum a continendo dicitur. Quando igitur multae partes continentur in uno et quasi simul se tenent, tunc est continuum. Sed hoc non potest esse, cum sint duo ultima, sed solum cum est unum. Ex hoc autem ulterius concludit, quod continuatio esse non potest, nisi in illis, ex quibus natum (←) est unum fieri secundum contactum. Ex eadem enim ratione aliquod totum est secundum se unum et continuum, ex qua ex multis fit unum continuum, vel per aliquam conclavationem vel per aliquam incollationem vel per quemcumque modum contingendi, ita quod fiat unus terminus utriusque, vel etiam per hoc, quod aliquid naturaliter nascitur iuxta aliud, sicut fructus adnascitur arbori et continuatur quodammodo ei, 5 phys. 5 f; continua sint, quorum ultima sunt unum (συνεχῆ μὲν ὧν τὰ ἔσχατα ἕν, Aristoteles: Phys. VI. 1, 231. a. 22), 6 phys. 1 a; continua sunt, quorum terminus est idem, 4 phys. 21 b; vgl. 8 phys. 18 f; continuum est, cuius motus est unus, 1 cael. 20 b; continuum dicitur id, cuius est secundum se unus motus tantum et non est possibile aliter, 5 met. 7 b; continuum, inquantum huiusmodi, divisibile est in infinitum, th. I. 3. 1 c; sic enim definitur continuum, quod est in infinitum divisibile (ὡς τὸ εἰς ἄπειρον διαιρετὸν συνεχὲς ὄν, Aristoteles: Phys. III. 1, 200. b. 20), ib. 7. 3 ob. 3; continuum est in potentia divisibile in infinitum, cg. I. 20; vgl. ib. III. 12; 4 phys. 6 f; 6 phys. 1 d & 4 a; 8 phys. 10 a; continuum est, quod est divisibile in infinitum. Et dicit multoties, quia invenitur etiam alia definitio continui, quae ponitur in Praedicamentis (c. 6, 5. a. 1 sq.): continuum est, cuius partes ad unum terminum communem copulantur. Differunt tamen hae duae definitiones. Continuum enim, cum sit quoddam totum, per partes suas definiri habet. Partes autem dupliciter comparantur ad totum, scilicet secundum compositionem, prout ex partibus totum componitur, et secundum resolutionem, prout totum dividitur in partes. Haec igitur definitio continui data est secundum viam resolutionis, quae autem ponitur in Praedicamentis, secundum viam compositionis, 3 phys. 1 b; continuum invenitur a Philosopho dupliciter definitum. Uno modo definitione formali, prout dicitur in Praedicamentis (↑), quod continuum est, cuius partes copulantur ad unum communem terminum; unitas enim continui est quasi forma ipsius. Alio modo definitione materiali, quae sumitur ex partibus, quae habent rationem (Beziehung) materiae, ut dicitur in II. Physicorum (c. 3); et sic definitur hic, quod continuum est, quod est divisibile in semper divisibilia, 1 cael. 2 a.

Zu actus continuus → actus sub a; zu divisio c. → divisio; zu generatio c. → generatio sub a; zu magnum c. → magnus; zu motus c. & non c. → motus sub a; zu mutatio c. → mutatio; zu operatio c. → operatio sub b; zu pars c. & non c. → pars sub a; zu proportionalitas c. → proportionalitas; zu quantitas c. → quantitas sub a; zu tempus c. & non c. → tempus; zu totum c. → totus sub a; zu unio c. → unio; zu unitas c. → unitas; zu visio c. → visio sub a.

Als Arten des continuum gehören hierher: 1. continuum fluens & c. permanens (8 phys. 2 h) = das fließende oder in Bewegung seiende und das beharrende oder stehen bleibende Kontinuum. 2. c. homogeneum (4 sent. 10. 1. 3. 3 ad 1) = das gleichartige Kontinuum. 3. c. per aliud sive secundum aliud & c. secundum se (5 met. 7 b) = das durch ein anders oder gemäß einem andern und das gemäß seiner selbst ein Kontinuum Seiende. 4. c. per artem, c. per violentiam & c. per sive secundum naturam (5 met. 7 b; 10 met. 1 a & b) = das durch die Kunst, das durch eine Gewalt und das durch die Natur zustande gekommene Kontinuum. 5. c. permanens, → c. fluens. 6. c. per naturam, → c. per artem. 7. c. per violentiam, ≈ . 8. c. secundum aliud, → c. per aliud. 9. c. secundum naturam, → c. per artem. 10. c. secundum se, → c. per aliud.

Dignius est esse continuum, quam consequenter (8 phys. 14 e) = in sich zusammenhängen ist wertvoller und besser, als unmittelbar aus etwas folgen (quia plus habet de ratione unitatis et perpetuitatis, ib.). Ex multis parvis non possunt fieri magna continua (1 meteor. 15 d) = aus vielen kleinen Dingen können nicht große Kontinua entstehen. In continuis inter quaelibet duo signa sive inter duo puncta semper est aliquod medium accipere (1 anal. 32 c), oder: Inter quaelibet duo indivisibilia est continuum medium (6 phys. 5 d; vgl. ib. 1 f) = zwischen zwei beliebigen Zeichen oder Punkten der Kontinua gibt es immer ein Mittelglied, welches ebenfalls ein Kontinuum ist. Nullum continuum est indivisibile (ib. 4 h) = kein Kontinuum ist unteilbar; vgl. corpus. Nullum continuum ex indivisibilibus componitur (ib. 1 a; vgl. ib. b ­ 3 m & 5 d; 1 cael. 2 a) = kein Kontinuum ist aus Unteilbarem zusammengesetzt. Omne continuum est divisibile in divisibilia (6 phys. 1 g) = jedes Kontinuum ist in Teilbares teilbar.

c) unmittelbar etwas berührend, synonym mit contiguus (←): continuum autem hic accipit pro contiguo, ut scilicet nihil sit medium inter ea, 1 meteor. 2 b; ignis enim est continuus id est contiguus cum corpore caelesti, ib. 5 b; qui est continuus id est contiguus motibus caelestibus, ib. 13 f.