Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): GURGES

GURGES, Papiae et Will. Britoni in Vocabul. est locus verticulosus in flumine, altus et profundus, vorago, fossa, lacuna, barathrum: sed proprie est locus in fluvio arctatus, seu ad construendum molendinum, seu ad capiendos pisces: Gourgo, Occitanis. Ovidius de arte amandi: Quo minime credis Gurgite piscis erit. Domesdei, in Monastico Anglic. tom. 3. pag. 305: Ibi unum molendinum de 13. sol. et 5. den. prati acra una, pastura ad pecora villae, de uno Gurgite 32. denar. etc. Charta Henrici Reg. Franc. in Tabular. S. Maglorii Paris.: Denique praecipimus inserere Gurgites piscales tres, primum ex his situm in confluentia Sequanae et Maternae, etc. Charta Ludovici VII. Regis Franc. ann. 1147. pro Abbatia Barbellensi apud Sammarthanos: Ut in Secana construant et aedificent sibi Gurgitem unum in idoneo loco... ad piscationem videlicet et molendinum. Monasticum Angl. tom. 1. pag. 766: Decimam totius piscis et piscariae de Gurgitibus, tam de retibus, vel ingeniis qualitercumque evenientem. Charta ann. 1196: Quod nec a nobis, nec a quoquam mortalium in dictis Gurgitibus molendinum construatur. Bracton. lib. 4. tract. 1. cap. 45. § 10: De stagno vel Gurgite levato, vel prostrato ad nocumentum injuriosum. Necrologium MS. B. Mariae de Argentolio: XI. Kal. Martii Ricardus Episcopus Monachis B. Dionysii pro faciendo anniversario x. sol. ad pictantiam de Gurgite. Ibidem ad calcem: Idem Prior eodem die de Gurgite suo pitanciam dari Conventui stabilivit. Joan. Britto pag. 32: Puis soit enquis de Gors levez en euves communes, etc. Adde pag. 158. v. Fletam lib. 4. cap. 27. § 4. cap. 28. § 8. praeterea Walafridum Strabum de Vita S. Galli cap. 12. 28. Probat. Hist. Monmorenciac. pag. 407. Gull. Prynnaeum in Libertatib. Angl. tom. 2. pag. 424. etc. Vide Gordus.

Gurgiculi nomine, Mare Mediterraneum appellare solebat Carolus M. ut auctor est Monachus Sangall. lib. 1. cap. 29.

Gurgus, in Tabulario Conchensi in Ruthenis Ch. 483. in Chronico Farfensi apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 474. in Charta ann. 957. Marcae Hisp. col. 875. Chronicon D. Gravinae apud eumdem Murator. tom. 12. col. 708: Erat autem ibi prope quidam Gurgus aquarum profundus, ubi ex profunditate aqua nimium rutilabat. Hinc Occitani molendinum Engourgat dicunt, quod aqua nimia laborat. Engourgament de aigue, in Consuetud. Solensi tit. 12. art. 1.

Gurgis, Ostium, per quod rivus in fluvium influit, vel Locus, ubi in Gurgitem desinit. Charta ann. 1319. in Reg. 59. Chartoph. reg. ch. 318: Exinde tenendo matrem antiquam dicti rivi Dandaut, usque ad Gurgim ejusdem rivi. Vide Gula fluvii supra in Gula 3. et mox Gurgitum 2.

Gurgitosa Marisci Planities, apud Lambertum Ardensem pag. 11.