Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): HABITUS

HABITUS, nude, de iis dicitur qui Monasticum habitum induere. Vita S. Declani Episc. tom. 5. Julii pag. 601: Multa jam millia Habitus utriusque sexus in illis plurimis locis sub cura et regula sanctissimi patroni Declani in vita felicissima vixerunt. Inde Habitus mutatio et Habitum mutare, Monasticum habitum induere, passim.

Habitus Regularis, Monasticus, in Addit. 3. ad Capitul. cap. 52. Habitus religionis, in lib. 7. Capitul. cap. 338. in Addit. 4. cap. 88. in Canon. Isaaci Episc. Lingon. n. 9. et in Capitul. Caroli C. tit. 7. n. 67. Habitus religiosus, in Capit. ejusdem Caroli tit. 27. n. 8. Interdum Habitus religionis usurpatur pro eo qui Sacerdotem decet. Ita in Addit. 3. ad Capitul. cap. 109.

Habitus Nuptialis, pro Superpellicium, Vestis linea clericis propria. Stat. synod. Tornac. ann. 1366. cap. 39. pag. 24: Capellani ecclesiarum, habentes capellanias in ecclesiis curatis, non incedant, dum divina celebrant, nisi in habitu nuptiali, scilicet cum superpellicio. Vide infra Vestis nuptialis.

Habitus Sanctorum, Monasticus, in Charta ann. circ. 1183. tom. 1. Probat. Hist. Brit. col. 692: Qui Herveus circa finem vitae suae ad abbatiam se contulit et Habitum sanctorum suscepit, et ibi finem vitae sortitus est.

Habitus Venerabilis, Imperatorius, apud Victorem in Epit. in Constante.