Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): HABITUS

HABITUS,² Mendose pro Ambitus. Monast. Anglic. tom. 1. pag. 25: Unde etiam aulas suas caeterasque domos necessarias intra Habitum curiae S. Augustini ipsi habebant, ibique frequentius commanebant propter aerem liberiorem. Pro Abitus, in Ekkeh. Cas. S. Gall. Pertz. pag. 99. lin. 34.