Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): HAERETICI

HAERETICI, ut est apud Papiam, dicuntur, qui de Domino vel creatura, sive de Christo vel Ecclesia prave sentiunt, ac dehinc conceptam novi erroris perfidiam pertinaci pravitate defendunt. Iso in Glossis: Haereticus, qui sectam suam colit. S. Augustinus lib. de Utilit. credendi cap. 1: Haereticus est, ut mea fert opinio, qui alicujus temporalis commodi, et maxime gloriae principatusque gratia, falsas ac novas opiniones, vel gignit, vel sequitur. Ille autem, qui hujusmodi hominibus credit, homo est imaginatione quadam veritatis ac pietatis illusus. Facundus Hermianensis lib. 12. cap. 1: Scire igitur debemus, quod Haereticum non faciat ignorantia, quae doctrinae veritatis contutumax non est, sed potius obstinata defensio falsitatis. Ad hanc obstinationem pertinere dicimus, immo principatum in ea tenere firmamus, illas etiam doctrinas, quas quidam non minus intelligendo scripturas divinas, sed eis aperte resistendo, sola praesumptione spiritus condiderunt, sicut Manicheus et Origenes, et caeteri, qui non ut alii sequentes eorum intentionem, in abstrusis quaestionibus erraverunt, sed super illas elati, melius se crediderunt vel sapere, vel dicere. Eodem cap.: Non igitur haeresis dicenda est, nisi contradictio superborum pervicax, quae sibi, ne aliud sapiat, interdicit, et admonita contemnit adquiescere veritati. Illa magis contumaciter ab Ecclesia separari diligit, vel in ea dolose latere, quam pravam mutare sententiam. Quippe, ut ait Vigilius Tapsensis lib. 1. contra Eutychem: Praeventus falsae opinionis errore humanus auditus, ad veri rationem percipiendam durus et perdifficilis invenitur, quantiscumque testibus urgeatur. Mavult enim pravi dogmatis sententiam, qua semel infectus est, perversus vindicare, quam hanc eandem tantis divinarum humanarumque legum auctoritatibus refutatam salubrius immutare. Hugo Rotomag. lib. 1. contra haeretic. cap. 6: Haeresis error ille vocatur, qui pertinax esse probatur. Petrus Damiani lib. 1. Ep. 13: Non error Haereticum, sed pervicax obstinatio facit: nec omnes Haeretici dicendi sunt, qui opinantur errorem, sed qui pertinaciter et audacter praedicant falsitatem. Adde Ep. 16. lib. 5. Epist. 18. et lib. 8. Ep. 7. Robertus Episcop. Lincol. apud Matth. Westmonast. ann. 1253: Haeresis est sententia humano sensu electa, Scripturae sacrae contraria, palam edocta, pertinaciter defensa: haeresis enim Graece electio est Latine. Concilium CP. can. 6: Αἱρετιϰοὺς δὲ λέγομεν τούς τε πάλαι τῆς ἐϰϰλησίας ἀποϰηρυχθέντας, ϰαὶ τοὺς μετὰ ταῦτα ὑφ᾽ ἡμῶν ἀναθεματισθέντας, πρὸς δὲ τούτοις ϰαὶ τοὺς τὴν πίστιν μὲν τὴν ὑγιῆ προσποιουμένους ὁμολογεῖν, ἀποσχίσαντας δὲ ϰαὶ ἀντισυνάγοντας τοῖς ϰανονιϰοῖς ἡμῶν ἐπισϰόποις. Vide S. Augustinum lib. 18. de Civit. Dei cap. 51. et Epist. 162. legem 28. Cod. Th. de Haereticis (16, 5.), Isidorum lib. 8. cap. 3. cap. 26. de Verbor. significat. etc. Quibus haec addo ex Libello Precum Marcellini et Faustini pag. 70. de variis haereticorum nominibus: Quis nesciat illius cognomentum tribui sectatoribus, cujus et nova aliqua doctrina transmissa est ad discipulos ex auctoritate magisterii ?

Haereticus Vestitus, Convictus, qui palam haeresim profitetur: Perfecti Haeretici seu Vestiti, in Concilio Biterrensi ann. 1246. Statuta Simonis Comitis Montisfortis: Nullus Haereticus Vestitus et reconciliatus habeat licentiam remanendi in villa, in qua conversabatur, in illa perversa professione; sed extra villam poterit conversari, ubi Comes permiserit. Concilium Narbonense ann. 1227. can. 16: Haeretici Vestiti, vel notati, aut suspecti, etc. Adde Concilium Tolosanum ann. 1229. can. 10. et Biterrense, ann. 1246. can. 13. Guill. de Podio-Laurentii cap. 42: Comes et Episcopus pernoctarunt pro capiendis exploratis sibi haereticis in montanis, quibus Dominus tradidit 19. Haereticos Vestitos inter viros et mulieres. Adde cap. 46. Haereticis vestitis opponi videntur Haeretici crediti, seu qui creduntur haeretici, et haeresim palam non profitentur, apud eumdem cap. 48. Vide, Credentes.

Haereticare, Haereseos notam alicui impingere. Literae Johannis de Thurena ann. 1429. apud Marten. tom. 2. Anecd. col. 1725: Ad incitationem seu requestam quorumdam... eum (Benedictum) utique probum et sanctum virum verum summum Pontificem, ut praemittitur, criminantium et Haereticantium de haeresi.

Haereticare, Haereticum facere. Guillelmus de Podio-Laurentii in Praefat. Chron.: Et haeretici in tanta reverentia habebantur, quod habebant caemeteria, in quibus, quos Haereticaverant, publice tumulabant. Liber Sententiarum Inquis. Tolos. apud Philippum Limborc. Hist. Inquis.: Tempore infirmitatis suae de qua obiit, fuit per Petrum Auterii et Amelium haereticos Haereticata et recepta ad sectam ipsorum. Codex MS. e Biblioth. D. de Chalvet Senescal. Tolos. de Testimoniis in haeret. Albigenses: Tunc dicti haeretici eumdem Raymundum infirmum Haereticaverunt et in sectam suam receperunt.

Haeretizare, Haeretice sentire. Vita S. Aldhelmi tom. 6. Maii pag. 87: Quidam Britonum nomine tenus Praesules Haeretizabant de paschali termino et de aliis pluribus ecclesiasticae orthodoxitatis institutionibus. Utrum vero isthaec Britonum consuetudo ad haeresim pertineat, fuse disputant Bollandistae ad Vitam S. Colmanni Episc. Lindisfarnensis 18. Febr. § 2.