Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): HEBDOMADA

HEBDOMADA, Septem dies totius septimanae: vox nota. Anastasius Bibl. in S. Simplicio PP: Hic constituit ad S. Petrum Apostolum, et ad S. Paulum Apostolum, et ad S. Laurentium Martyrem, Hebdomadam, ut Presbyteri manerent ibi propter poenitentes et baptismum. Ubi per Hebdomadam, intelligit Hebdomadarios Presbyteros, qui ob ingruentem populum vicissim succedere solebant, qui poenitentes ad reconciliationem, et paganos ad baptismum praestolarent. Ita Baron. ann. 483. num. 5. Vide Hebdomadarius.

Hebdomada in Albis, Quae hebdomadam Paschalem et Dominicam in Albis, subsequitur. Incipit autem illa a Sabbato in Albis, et terminatur in alio Sabbato, et sic durat per octo dies. Ita Beletus cap. 130. et Durandus lib. 6. cap. 81. n. 16. cap. 89. n. 1. Vide in Alba 3.

Hebdomada Authentica, quae Major, de qua mox, in Suggestione Dioscori Diaconi, quae exstat inter Epistolas Hormisdae Papae, in Liturgia Gallicana apud Mabill. pag. 127. et 128. et in Charta ann. 1075. apud Puricellum in Monumentis Ambrosianae Basilicae pag. 461. v°.: Propinquante sanctissimo Paschae festo, secunda videlicet Hebdomadis Authenticae feria, etc.

Hebdomada Casta, Ineuntis Quadragesimae hebdomada dicebatur apud veteres, ut castimonia per Quadragesimam servanda significaretur.

Hebdomada Crucis. Sic apud Teutonicos Rogationum hebdomada appellatur, teste Macro in Hierolexico.

Hebdomada Duplex, Quae sequitur Dominicam Duplicem. Vide mox Hebdomada Trinitatis.

Hebdomada de Excepto, dicitur in ritu Ambrosiano ultima hebdomada Adventus; quia in ea excluditur omne aliud officium, ut docet idem Macer.

Hebdomada Expectationis, Sexta septimana post Pascha, quae scilicet est post Ascensionem, quoniam repraesentat illud tempus, quo Apostoli expectaverunt adventum Spiritus sancti, quibus Dominus dixit: Manete in hac civitate, et Expectate usquedum induamini virtute ex alto. Ita iidem Beletus cap. 130. et Durandus.

Hebdomada Grassa, La semaine grasse, Quae Dominicam Quinquagesimae praecedit, qua scilicet carnibus uti licet. Lit. remiss. ann. 1397. in Reg. 152. Chartoph. reg. ch. 331: Un peu de temps avant Caresme-prenant derreinement passé en la grasse Semaine, ou environ, etc.

Hebdomada Indulgentiae, dicitur Hebdomada major, seu sancta, quia in ea poenitentes absolvuntur, inquit Honorius Augustod. lib. 3. cap. 72.

Hebdomada Major, Quae diem Resurrectionis Christi praecedit, ἑϐδομὰς μεγάλη, Graecis. Ideo autem Major dicitur, inquit Honorius Augustod. lib. 3. cap. 72. quia ob maxima officia insignis habetur. Eadem habent Micrologus cap. 50. et 52. et Beletus cap. 88. Monachus Sangall. lib. 2. cap. 11: Venerunt illuc in majoris Quadragesimae Hebdomada majore, etc. Vide Chrysostomum Homil. in Magnam hebdomadam. et Glossar. med. Graecit. voce Ἑϐδομάς μεγάλη, col. 339.

Hebdomada Magna, appellata etiam quae Pentecosten praecedit, in Arest. ann. 1398. 24. Maii ex vol. 9. arestor. parlam. Paris.: In septimana magna ante Pentecostes, etc.

Hebdomada Mediana, Quadragesimae hebdomada quarta. Pelagius PP. in Epist. apud Holstenium in Collectione Romana pag. 241: Veniente Mediana Septimana Paschae, unumquemque per officia, quae praediximus, promovere non differas. Gelasius I. PP. Epist. 9. cap. 11: Ordinationes etiam Presbyterorum et Diaconorum, nisi certis temporibus et diebus exercere non debent, id est, quarti mensis jejunio, septimi et decimi; sed et etiam quadragesimalis initii, ac Mediana Quadragesimae die sabbati jejunio circa vesperam noverint celebrandas. Eadem habet Nicolaus I. apud Sammarthanos in Episcopis Sistaricensibus n. 18. ut et Liber Diurnus cap. 3. tit. 9. Gesta Innocentii III. PP. pag. 102: Idem igitur Dominus Innocentius praefatum Constantinopolitanum Electum sabbato quatuor temporum Quadragesimae in Diaconum ordinavit, et in sabbato Hebdomadae medianae in Sacerdotem promovit, ac sequenti Dominica Romae apud S. Petrum in Episcopum consecravit, etc. Sugerius in Ludovico VI: Sequente die, sabbato scilicet Medianae, me indignum ordinavit Presbyterum. Vide Durandum lib. 6. Rational. cap. 59. num. 2.

Hebdomada Muta, seu Sancta, quando campanae adstringuntur, ut est in Legibus Ostrogotthicis de Jure Ecclesiast. cap. 22. Vide Joannem Loccenium lib. 1. Antiquit. Suecic. cap. 5.

Media Jejuniorum Paschalium Septimana, apud Marcellinum Comitem, in Chron. ubi de Inventione capitis S. Joannis Baptist. quae in Tractatu Graeco a nobis edito μέση τῶν νηστειῶν ἑϐδομάς dicitur, et apud Cedrenum in Leone Copronymi F. μέση ἑϐδομάς in Concilio Calchedonensi act. 11. μεσονήστημος. Joanni Chrysostomo, Theodoro Studitae, Theophylacto, Germano Patriarchae CP. et aliis, est quarta Quadragesimae hebdomada juxta Graecos, tertia vero secundum Latinos, ut pluribus docet Allatius de Dominicis et Hebdomadibus Graecorum.

Hebdomada Paschalis, quae Festum Paschatis subsequitur, et protenditur usque ad sabbatum in albis exclusive, et sic Pascha sex dies tantum habet pro octavis. Ita Durandus lib. 6. cap. 81. n. 16. Hanc Graeci διαϰαινίσιμον vocant, quod ex sanctissimo Christi triumpho omnia renoventur, instaurentur, et in meliorem statum reducantur. Vide Allatium de Domin. et Hebdom. Graecor. cap. 23.

Hebdomada Passionis, quae Dominicam Palmarum praecedit. Vide notas ad Villharduinum num. 129.

Pro hebdomada majori, quae est post Palmas accipi videtur a Bartholomaeo Scriba lib. 6. Annal. Genuens. ad ann. 1227. apud Murator. tom. 6. col. 445: Sed quia quadragesima erat et Passionis Hebdomada imminebat, ob illius reverentiam qui pro redemtione humani generis passus est patibulo crucis affigi, dictus dominus Lazarius distulit usque post octavam Paschae resurrectionis movere.

Hebdomada Pentecostes, quam Graeci τοῦ ἁγίου πνεύματος ἑδομάδα vocabant, ut est apud Morinum. Vide Jo. Bapt. Cotelerium ad Constitut. Apost. pag. 253. et Glossar. med. Graecit. Append. col. 62. d.

Hebdomada Poenalis dicitur illa, qua Christus Crucem subiit, et quod jejuniis et laboribus transigatur ad memoriam Passionis Christi. Laboriosam Hebdomadam vocant Latini Patres, nos etiamnum la semaine peneuse: Nicetas, τοῦ Χριστοῦ παθημάτων ἡμέρας. Hugo Francigena de excidio Salvaniensis Monasterii n. 6: Altera autem die est secunda poenalis Hebdomadae. Charta ann. 1247. in Hist. Monmorenciaca pag. 410: Doub. sol...... annui reditus de eleemosyna in Ebdomada Poenali annis singulis persolvendis. Hebdomada Poenosa, in Chronico Archiep. Upsaliensium pag. 216. et apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 353. Septimana Poenosa, in Tabular. Monasterii Hederae, anno 1197. fol. 24. Vide Josuam Arndium in Lexico Antiquitatum Ecclesiasticarum pag. 409.

Hebdomada Poenitentialis, Eadem quae Poenalis, ut videtur. Stat. collegii de Marchia ann. 1423. fol. 76. ex Bibl. reg.: In quinta feria et sexta, similiter Sabbato Ebdomadae poenitentialis... cantentur in eodem collegio solenniter et devote matutinae, missa, vesperae et completorium.

Hebdomada Remissionis, in qua a praestatione aliis hebdomadis solvenda quis eximitur. Charta ann. 1230. apud Ludewig. tom. 11. Reliq. Mss. pag. 571: Dicti solidi persolvantur, quatuor septimanis in anno exceptis, videlicet nativitatis Domini, pascha et pentecosten, quae Septimanae remissionis appellantur.

Hebdomada Sancta, Quae Pascha praecedit. Statuta Ecclesiae Nemausensis circa ann. 1364. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 1026: Praecipientes, ut singulis annis in Hebdomada sancta Presbyteri parochialium Ecclesiarum, per se ipsos, aut Diaconos, aut Subdiaconos, vel per Clericos adultos chrisma novum et oleum a nobis, vel ab Archipresbyteris nostris suscipiant sicut est consuetum. Placidi Diaconi Supplementum Virorum illustrium Casinens. cap. 8. apud Murator. tom. 6. col. 68: Scripsit innumera pene opera... speculum peccatoris; paraeneses sex in Hebdomada Sancta. Gall. Semaine sainte.

Hebdomada Trinitatis, Quae hoc festum subsequitur, Duplex etiam nuncupata; forte quod duplici nomine donetur Dominica quae illam praecedit; nam et Dominica Trinitatis simul et Dominica prima post Pentecosten dicitur. Lit. baillivi Rotomag. ann. 1377. in Reg. 125. Chartoph. reg. ch. 76: Item la coustume de la double Sepmaine, touttefois que elle chiet disiesme, avecques la pecherie de laditte riviere, laquelle Sepmaine chiet la Sepmaine de la Trinité.