Close Window

Schuetz, Thomas-Lexikon, 2. Aufl. (1895): contrarius

contrarius, a, um

a) diametral entgegengesetzt, schnurstrack entgegengesetzt, gerade entgegengesetzt, das aristotelische ἀντικείμενος τὸ κατὰ διάμετρον (De caelo I. 8, 277. a. 23-24; vgl. Meteor. II. 6, 363. a. 33 sq.), d. i. dasjenige, was innerhalb derselben Art am meisten voneinander absteht: contraria sunt, quae maxime differunt, th. I. 77. 3 ob. 2; vgl. ib. I. II. 45. 1 c; 53. 1 c; contraria sunt, quae maxime distant in eodem genere, ib. II. II. 21. 3 ad 2; contrarium magis distat a suo contrario, quam simplex eius negatio, sicut nigrum plus distat ab albo, quam simpliciter non album, omne enim nigrum est non album, sed non convertitur (← sub a), ib. 79. 4 c; vgl. 1 perih. 10 c; universalis affirmativa et universalis negativa sunt contrariae, sicut omnis homo est iustus, nullus homo est iustus, quia scilicet universalis negativa non solum removet universalem affirmativam, sed etiam designat extremam distantiam, inquantum negat totum, quod affirmatio ponit, et hoc pertinet ad rationem contrarietatis, 1 perih. 11 b; contraria enim sunt, quae maxime distant. Maxima autem distantia inter duos terminos non mensuratur secundum lineam circularem, sed secundum lineam rectam; possunt enim inter duo puncta infinitae lineae curvae describi, sed non nisi una linea recta, id autem, quod est unum, est mensura in quolibet genere, 8 phys. 19 a; vgl. 1 cael. 8 f; 2 meteor. 11 b; ad hoc, quod aliqua diversa sint contraria, duo requiruntur. Quorum unum est, quod sint nata aliqualiter esse in eodem subiecto, vel proximo vel saltem remoto; calor enim contrariatur frigori, quod tamen non est natum (←) esse in igne, sed est natum esse in materia ignis, quae est primum subiectum. Secundo requiritur, quod diversa, quae sunt contraria, non possunt esse simul, sed mutuo se expellant. Unde album et nigrum, secundum quod sunt in materia, sunt contraria mutuo se expellentia, secundum tamen quod sunt in intellectu, non habent contrarietatem, sed sunt simul, quinimmo unum eorum cognoscitur per aliud, 2 cael. 10 b; semper alterum contrariorum est cum defectu et privatione quaedam respectu alterius, 1 gener. 8 c; vgl. 10 met. 5 f.

Zu differentia contraria → differentia; zu enuntiatio c. → enuntiatio sub b; zu fieri ex c. → fieri; zu forma c. → forma sub b; zu oppositum ut c. → opponere; zu oppositio c. → oppositio sub b; zu oppositum ut c. → opponere; zu species c. → species sub h.

Arten der contraria in diesem ersten Sinne sind: 1. contraria immediata & c. mediata (1 anal. 5 d; mal. 2. 5 a) = das diametral Entgegengesetzte, welches kein Mittelglied, und dasjenige, welches wohl ein solches zulässt (quorundam contrariorum est medium et quorundam non. Inter bonum enim et malum medium est; est enim aliquis homo neque bonus neque malus. . . . Sed par et impar in numeris non habent medium, quia numerus dicitur impar ex hoc, quod quocumque modo caret paritate, 10 met. 6 h; vgl. ib. c & 9 a-i). 2. c. in mente & c. in rerum natura (th. I. II. 35. 5 ad 2) = das in Gedanken und das in der Wirklichkeit der Dinge diametral Entgegengesetzte. 3. c. in rerum natura, → c. in mente. 4. c. mediata, → c. immediata. 5. c. posteriora & c. priora (1 phys. 10 d & 11 f) = das spätere und das frühere diametral Entgegengesetzte. 6. c. prima (ib. 10 b & 11 f; 10 met. 6 b) = das erste diametral Entgegengesetzte (quaedam contraria sunt, quae ex aliis contrariis causantur, sicut dulce et amarum causantur ex humido et sicco et calido et frigido. Sic autem non est procedere in infinitum, sed est devenire ad aliqua contraria, quae non causantur ex aliis contrariis, et haec vocat prima contraria, 1 phys. 10 b). 7. c. primo sive principaliter & c. secundario sive secundario modo (5 met. 12 g & h; 10 met. 5 c & 6 b) = das zuerst und hauptsächlich und das in zweiter Linie diametral Entgegengesetzte (secundario modo dicuntur contraria propter hoc, quod habent habitudinem ad ea, quae principaliter sunt contraria, 5 met. 12 h). 8. c. principaliter, → c. primo. 9. c. priora, → c. posteriora. 10. c. secundario sive secundario modo, → c. primo. 11. c. secundum formam sive speciem & c. secundum locum (5 phys. 5 c; 2 meteor. 11 b & c) = das der Form oder Art nach und das dem Orte nach diametral Entgegengesetzte (contraria secundum locum sunt, quae maxime distant secundum locum, sicut contraria secundum speciem id est formam dicuntur, quae maxime distant secundum formam. Contraria enim sunt, quae maxime distant in eodem genere. Non tamen est intelligendum, quod contraria secundum formam distent proprie id est distantia locali, sed ideo dicuntur maxime distare, quia sunt maximi dissimilia naturaliter. Maxime autem distant secundum locum, quae distant secundum diametrum, id est quae sunt extrema unius lineae rectae diametralis, ad invicem contraposita, sicut est illa distantia lineae rectae, quae transit per centrum horizontis, 2 meteor. 11 b). 12. c. secundum formam generis & c. secundum formam speciei (th. I. II. 35. 4 c; 10 met. 11 b) = das nach der Form oder nach dem Wesen seiner Gattung (sicut virtus et vitium, th. I. II. 35. 4 c) und das nach der Form oder nach dem Wesen seiner Art diametral Entgegengesetzte (sicut iustitia et iniustitia, ib.). 13. c. secundum formam speciei, → c. secundum formam generis. 14. c. secundum locum, → c. secundum formam. 15. c. secundum speciem, ≈ .

Contraria iuxta se posita magis elucescunt (th. I. II. 42. 5 ad 3; 48. 3 ob. 3; 4 sent. 50. 2. 4. 1 c) = diametral Entgegengesetztes wird klar und bestimmter erkannt, wenn es einander gegenübergestellt ist. Contraria mutuo se expellunt (1 perih. 11 c; 2 cael. 10 b; cg. II. 55) = diametral Entgegengesetztes vertreibt sich gegenseitig. Contraria nata sunt fieri circa idem (4 phys. 14 h; vgl. 5 phys. 3 g; 2 cael. 10 b; 5 met. 12 g) = diametral Entgegengesetztes ist von Natur aus geeignet, ein und dem nämlichen Subjekte zuzukommen, quando subiectum aequaliter se habet ad utrumque contrariorum, th. II. II. 24. 10 ad 1. Contrariorum eadem est scientia (ib. I. 75. 6 c; 1 anal. 15 f; 8 phys. 2 c; 4 met. 3 b; 10 met. 5 f; 11 met. 3 e) = über diametral Entgegengesetztes handelt eine und die nämliche Wissenschaft. Nihil prohibet contraria eidem inesse non secundum idem (th. III. 46. 8 ad 1) = nach verschiedenen Beziehungen kann diametral Entgegengesetztes einem und dem nämlichen Subjekte zukommen. Non convenit plura esse contraria uni (10 met. 5 d & e) = Einem und dem Nämlichen kann nicht Mehreres zugleich diametral entgegengesetzt sein. Rationes contrariorum in intellectu non sunt contrariae (th. I. 75. 6 c; 1 perih. 10 e; 2 cael. 10 b) = die Wesenheiten diametral entgegengesetzter Dinge sind in der Vernunft nicht einander diametral entgegengesetzt. Unum contrariorum est quodammodo ratio alterius (th. I. 77. 3 ad 2; I. II. 35. 5 c; 54. 2 ad 1; 10 met. 4 b & 6 g) = von zwei diametral entgegengesetzten Dingen ist der Begriff des einen gewissermaßen auch der des andern, insofern das eine mittels des andern definiert wird, und dies ist möglich, cum se habeant sicut perfectum et imperfectum, th. I. 77. 3 ad 2; vgl. ib. 48. 1 ad 1; 3 phys. 1 e. Utrumque contrariorum est natura quaedam (cg. III. 8; vgl. 1 gener. 8 c) = von zwei diametral entgegengesetzten Dingen ist jedes ein Naturding d. i. etwas Positives.

b) entgegengesetzt, d. i. am meisten voneinander abstehend: quies est contraria motui, 5 phys. 4 g; alio modo accipiuntur contraria, prout extendunt se ad principia opposita, sicut forma et privatio interdum dicuntur contraria, 3 meteor. 6 f ad 3; vgl. 10 met. 5 f.

Als Arten des contrarium gehören hierher: contrarium proprium sive proprie sive vere & c. improprium (5 met. 12 g) = das eigentliche oder wahre und das uneigentliche diametral Entgegengesetzte.