Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): HERBA

HERBA,² Tributum, seu census pro jure et facultate succidendi herbas in pratis vel in silvis, atque animalia in iis pascendi: accipi etiam potest pro servitio quod subditi ac rustici domino suo in herbis ipsius succidendis praestare tenentur. Charta Balduini Comitis Flandriae ann. 1116. apud Miraeum tom. 2. pag. 1153: Almanus quasdam sibi injustas consuetudines usurpavit: quibus se deliquisse cognoscens ... prorsus abdicavit, videlicet, exactionem quam vulgo Tolpri vocant, sive Herbam aut corvedas. Vide Herbagium.