Close Window

Schuetz, Thomas-Lexikon, 2. Aufl. (1895): contritio

contritio

a) Zerreibung, Zermalmung: inter fractionem et comminutionem sive contritionem in rebus materialibus, 4 sent. 17. 2. 1. 1 c; vgl. ib. 2. 1 c; per quandam contritionem sive confricationem aeris, 2 cael. 10 d; vgl. ib. e.

b) Zerknirschung des Herzens, vollkommene Reue: videtur, quod contritio non sit dolor pro peccatis assumptus cum proposito confitendi et satisfaciendi, ut quidam definiunt, 4 sent. 17. 2. 1. 1 ob. 1; vgl. ib. ad 1; quia ad dimissionem peccati requiritur, quod homo totaliter affectum peccati dimittat, per quem quandam continuitatem et soliditatem in sensu suo habebat, ideo actus ille, quo peccatum remittitur, contritio dicitur per similitudinem. In qua quidem contritione plura possunt considerari, scilicet ipsa substantia actus, modus agendi, principium et effectus. Et secundum hoc de contritione inveniuntur diversae definitiones traditae. Quantum enim ad ipsam substantiam actus datur praedicta definitio; et quia actus contritionis est actus virtutis, et est pars poenitentiae sacramenti, ideo manifestatur in praedicta definitione, inquantum est actus virtutis, per hoc, quod ponitur genus ipsius, scilicet dolor, et obiectum in hoc, quod dicitur pro peccatis, et electio, quae requiritur ad actum virtutis, in hoc, quod dicitur assumptus, sed inquantum est pars sacramenti, per hoc, quod tangitur ordo ipsius ad alias partes, cum dicitur cum proposito confitendi etc. Alia etiam definitio invenitur, quae definit contritionem, secundum quod est actus virtutis tantum, sed additur ad praedictam definitionem differentia contrahens ipsam ad specialem virtutem, scilicet poenitentiam. Dicit enim, quod contritio est dolor voluntarius semper pro peccato puniens in se, quod dolet se commisisse. In hoc enim, quod additur puniens, ad specialem virtutem contrahitur . . . Alia autem definitio invenitur Isidori, quae talis est, contritio est compunctio et humilitas mentis cum lacrimis, veniens de recordatione peccati et timore iudicii. Et haec quidem tangit rationem nominis in hoc, quod dicit humilitas mentis, quia, sicut per superbiam aliquis in suo sensu rigidus redditur, ita per hoc, quod a sensu suo contritus recedit, humiliatur; tangit etiam modum exteriorem in hoc, quod dicit cum lacrimis, et principium contritionis in hoc, quod dicit veniens de recordatione peccati et timore iudicii. Alia sumitur ex verbis Augustini, quae tangit effectum contritionis, scilicet contritio est dolor remittens peccatum. Alia sumitur ex verbis Gregorii, quae talis est contritio est humilitas spiritus, annihilans peccatum, inter spem et timorem. Et haec tangit rationem nominis in hoc, quod dicit, quod contritio est humilitas spiritus, et effectum eius in hoc, quod dicit annihilans peccatum, et originem in hoc, quod dicit inter spem et timorem; nec solum ponit causam principalem, quae est timor, sed etiam secundariam, quae est spes, sine qua timor desperationem facere posset, ib. c; vgl. ib. 2 c & 3 c; 2. 2 c; th. III. 90. 2 c; cg. IV. 72; verit. 28. 8 c.

Über den Unterschied zwischen der contritio & attritio heißt es: attritio dicit (besagt) accessum ad perfectam contritionem. Unde in corporalibus dicuntur attrita, quae aliquo modo comminuta sunt, sed non adhuc perfecte; sed contrita dicuntur, quando omnes partes tritae sunt simul per divisionem ad minima. Et ideo significat attritio in spiritualibus quandam displicentiam de peccatis commissis, sed non perfectam, contritio autem perfectam, 4 sent. 17. 2. 1. 2 ad 3; vgl. verit. 28. 8 ad 3.

Eine Art der contritio in diesem Sinne ist die contritio generalis (4 sent. 17. 2. 3. 3 ad 2) = die allgemeine d. i. auf alle Sünden sich beziehende vollkommene Reue.