Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): HISTORIAE

HISTORIAE, dicuntur Scriptoribus de Offic. divinis Lectiones, desumptae ex libris historicis veteris Testamenti, et aliis, quae in Ecclesia statis diebus recitantur, in Micrologo cap. 32. 38. et apud Honorium Augustod. lib. 3. cap. 29. 38. Liber Ordinis S. Victoris Parisiensis MS. cap. 48: Historiae et caetera, quae in Ecclesia leguntur, non debent legi in Refectorio, donec in Ecclesia incipiantur. Constitut. Synod. Udalrici Patav. Episc. ann. 1470. apud Hansizium tom. 1. German. Sacrae pag. 564: Declaramus quod beneficiati et clerici in sacris ordinibus constituti non artentur ad omnes Historias, quas Kathedralis Ecclesia nostra Pataviensis ex singulorum institutione observat, decantat aut solemnizat; sed unusquisque satisfacit conformando se Breviario diocesis nostrae Pataviensis in dicendis Horis canonicis. De ejusmodi Historiis ita Summula Raimundi Ordin. Praed.: De Impositionibus Historiarum per circulum anni: Annalis scripto sub tali noscitur ordo. Septuagesima sic lege quod Deus omnia mandat Quinque libros Moysi, quos claudit Passio Christi. Tempore moesticiae leges verba Hieremiae. Post Pascha legimus quod Lucas exemplificavit. Post Pentecosten Regum liber exit in hostem, Donec ad Augustum: Salomon tnnc argue stultum. Per totum mensem Sapientia proferat ensem. Job lege Septembri, Thobiam, Judith, et Esther. Octobris mense Machabeus atque recense Verba Prophetarum bis sex lege mense Novembris, Donec ad Adventum Domini veniesque Decembris, Profer in Adventu Esaiae verba diebus. Post Natale legas Paulum, sic fine quiescas. Vide Usus antiquos Ordin. Cisterciensis cap. 39. 41. 43. Concilium Arelatense ann. 1260. cap. 6. Statuta Synodalia Guill. Majoris ann. 1314. Metropolim Salisburg. tom. 3. pag. 45. Radulfum in Vita S. Richardi Episc. Cicestrensis num. 68. 69. Gobelin. Personam in Cosmodromio pag. 289. etc.

Istoria de Responsoriis post Lectiones decantandis dicitur in veteri Ceremoniali MS. B. M. Deauratae: Sequitur Dominica prima post octavam Paschae, i. e. secunda post Pascha, ut nunc loquimur: Nota quod in ista Dominica cantatur Istoria, Dignus es Domine, etc. quae Istoria cantatur per duas Dominicas. Hoc Responsorium, Dignus es, etc. etiam hodie canitur Dominica tertia post Pascha, ut Dominica quarta. Si oblitus fuero, etc. de quo sic in laudato Ceremoniali: Sequitur Dominica tertia post octavam Paschae... Nota quod in ista Dominica cantatur Istoria, Si oblitus fuero, etc. quae Istoria cantatur per duas Dominicas, scilicet in ista et in sequenti; quare si in prima Dominica vel in sequenti cadat aliquod festum in albis vel in capis, potest et debet celebrari, et non prolungatur. Tamen commemoratio fiet de ipsa Dominica cum antiphona et oratione consentientibus ipsi Historiae. Pluries recurrit infra simili notione in eodem Ceremoniali.

Historia, pro ipso festi officio. Ordinarium festorum SS. per totum annum. in Histor. S. Germani inter Instr. pag. cliii.: Historia istius festi est Historia festi Nativitatis B. Mariae, excepto quod ubi dicitur Nativitas vel Nata, debet dici Conceptio vel Concepta.

Historia, pro quovis codice aut libro. Willelmus Heda in Conrado Episcopo Trajectensi ex Charta ann. 1083.: Textum Evangeliorum etiam auro gemmisque decoratum, Historiam, id est, medicinalem librum, etc. Infra: Missale, Capitulare, et Historiam vetus novumque Testamentum continentem.