Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): HONESTAS

HONESTAS,² Decorum, decentia, observantia. Charta ann. 1101. apud Mabill. tom. 5. Annal. pag. 443. Bertrandus Archiep. Narbon. S. Pontio subjecit Monasterium S. Aniani quod est juxta fluvium Vernazoubre, a pravis hominibus suis possessionibus privatum, et ab omni Honestate seclusum S. Regulae.