Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): HONESTO

HONESTO, (HONESTARE) Vestire, ornare. Pontif. vetustissimum MS. ex Cod. reg. 943: Subdiaconum vero oportet epistolam legere, vestire et Honestare altaria et ministrare diacono.

Honestare Se, Sese accingere, disponere, Gall. Se préparer. Roberti Monachi Hist. Palaest. apud Ludewig. Reliq. MSS. tom. 3. pag. 10: Denique reversus iterum in terram dominus Boamundus, diligenter Honestavit se ad incipiendum iter sancti Sepulcri.