![]() |
Hora Tertia, post meridiem scilicet, Partes Occidentis circa solsticium hiemale. Charta mox laudata ibidem: Et in capite marcasii levat fossa per montem Huelgoret quae recte vadit quasi ad Orientem. Tunc relinquens nodam quae vadit ad puteum tenens nodam unam cum fossa contra Horam Tertiam. Chartularium Quimperleg. fol. 82. v°: Fossa... quae recte vadit ad Orientem, et antequam pervenit quasi ad acervum petrarum curvat parum per quasi ad Horam Tertiam.
Hora Enrabiada. Capitulum MS. S. Victoris Massil. ann. 1312: Statuimus quod prima illa Hora dicta Enrabiada, in qua Prima aliquotiens dici consuevit, quae non aedificabat, sed potius animos fratrum conturbabat, ex nunc in antea non dicatur. Haud scio an huc spectet quod legitur in Dialogo inter Cluniac. et Cisterc. monach. apud Marten. tom. 5. Anecd. col. 1603: In aestate, sonitu exercitati post solis ortum surgitis; et antequam Primam cantetis, opera vestra tam otiosa quam negotiosa soletis operari, ipsam Primae celebritatem in horam diei secundam fere plenam differentes. Sed haec nihil ad vocis originem.